quotes Golden Rule
Thomas Hobbes, Howard Warrender, and Thomas Hobbes – De Cive: the Latin version entitled in the first edition Elementorum philosophiæ sectio tertia de cive, and in later editions Elementa philosophica de cive Thomas Hobbes, Howard Warrender, and Thomas Hobbes De Cive: the Latin version entitled in the first edition Elementorum philosophiæ sectio tertia de cive, and in later editions Elementa philosophica de cive book

Dicet fortasse aliquis, qui viderit praecedentia praecepta naturalia artificio quodam ab unico rationis, nos ad nostri conservationem & incolumitatem hortantis, dictamine derivata, adeo difficilem esse deductionem harum legum, ut exspectandum non sit, eas vulgo cognitas fore ; neque ideo obligare. Etenim leges nisi cognitae, non obligant, immo non sunt leges. Huic respondeo, verum esse, ipsem, metum, iram, ambitionem, avaritiam, gloriam, inanem, & caeteras perturbationes animi impedire, ne quis leges naturae pro eo tempore quo passiones istae prevalent, cognoscere possit. Caeterum nemo est, qui non aliquando sedato animo est. Eo igitur tempore nihil illi quamquam indocto & rudi, scitu est facilius ; unica scilicet hac regula, ut cum dubitet, id quod facturus in alterum sit, jure jacturus fit naturali, necne, putet se esse in illius alterius loco. Ibi statim perturbationes illae, quae institugabant ad faciendum, tanquam translatae in alteram trutinae lancem, a faciendo dehortabuntur. Atque haec regula non modo facilis, sed etiam dudum celebrata his verbis est, quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris.

Thomas Hobbes, Howard Warrender, and Thomas Hobbes, De Cive: the Latin version entitled in the first edition Elementorum philosophiæ sectio tertia de cive, and in later editions Elementa philosophica de cive, Oxford [Oxfordshire], 1983, § 26